- SCANDIA
- I.SCANDIAoppid. et navale in Cytheris. Stephanus ex Pausan. l. 3.II.SCANDIApars est Scandinaviae Australis. Ubi nunc provinc. Scania Schonen, Blekingia et Hallandia, versus Daniam magis extensae, et antea Danici iuris, ubi secundum quosdam olim Scanii populi erant. Melius tamen est ipsa Scandinavia, Baudrand. Auctor Anonymus Hist. Orbis Terr. Georg. et Civ. Septentrionales regiones, nomine communi Scandiae et Scandinaviae, antiquitus appellatas fuisse, notat, limitibus tamen, pro diversitate Auctorum, aliter atque aliter positis. Iac. Zieglerus in sua Schondia, Groenlandiam. Islandiam, Orcades, Lapponiam, Norvegiam, Sueciam, Bothniam, Gothiam, Finlandiam, hôc nomine comprehendit: Cluverius Germ. antiq. l. 3. c. 38. Biarmiam, Lappiam, Finmarchiam, Bothniam, Sueciam et Norvegiam: A. Bureus Sueciam et Norvegiam: Pontanus in Descr. Scaniae Scaniam, Sueciam et Norvegiam: Stiernhielmus in Dissertat. de Gothis, Sueciam, Gothiam et Norvegiam etc. Quae omnia tamen istuc tendunt, complures Arctoas regiones Scandiâ olim fuisse comprehensas. Eadem ob numerosas inde colonias emissas, Officina et vagina Gentium priscis dicta, hodie non adeo populosa est: quae res rationem suam forte in recepta priscis temporibus polygam a habuit, cui cum per Leges Christianismi obviam itum, eô ipso et numerosae illi multitudini finis allatus est. Vide Auctorem suprâ memoratum c. 6. fect. 1. §. 10. num. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.